III. 5. Viro esurienti necesse furari. lxv

Πεινῶντι κλέπτειν ἔστ᾿ ἀναγκαίως ἔχον, id est

Famelicus vir esse furax cogitur.

Suidas proverbii nomine refert, quod congruat in eos, qui extrema adacti necessitate quid faciunt. Veluti si, qui confiteatur se mentitum, dicat  : Quid facerem ? aut quid mentiendum erat aut in summam veniendum infamiam : πεινῶντι κλέπτειν. Aut si quis avidus gloriae aliena pro suis edat, cum ipse de suo nihil possit egregium edere.

Index Adagiorum