III. 5. Vir videbatur navis supplicans scopulo. lxiv

Ἀνὴρ ἔοικε ναῦς ἱκετεύειν πέτραν, id est

Vir visus esse est navis obsecrans petram.

De stupidis et stolidis, quibus aliud pro alio videtur, dictum indicat Suidas ducta metaphora a nave, quae impingit in scopulum.

Index Adagiorum