III. 5. Ultra peram sapere. lxii

Ὑπὲρ τὴν πήραν φρονεῖν, id est Ultra peram esse sollicitum. Proverbiali figura dictum apud Lucianum in Timone : Ὀλιγαρκῆ γὰρ καὶ μέτριον χρὴ εἶναι τὸν φιλοσοφοῦντα καὶ μηδὲν ὑπὲρ τὴν πήραν φρονεῖν, id est Oportet enim philosophum paucis contentum ac frugalem esse neque quicquam ultra peram quaerere. Quadrabit vel in philosophum vel in pauperem, sed praecipue in Christianum, quem Jesus vetat cogitare de crastino. Confine illi Vita doliaris.

Index Adagiorum