III. 5. Qui nimium properat, serius absolvit. lx

Plato in dialogo, cui titulus De regno : Πεποίηκε γὰρ ἡμᾶς καὶ νῦν παθεῖν τὸ κατὰ τὴν παροιμίαν πάθος. — Ποῖον — Οὐχ ἡσύχους εὖ διαιροῦντας ἡνυκέναι βραδύτερον. Id est Fecit enim, ut nunc quoque nobis acciderit, quod proverbio dicitur. — Quodnam ? — Ut, dum parum recte per ocium dividimus, serius perfecerimus. Idem in septimo De repub. libro allusit ad proverbium : Σπεύδων γάρ, ἔφην, ταχὺ πάντα διελθεῖν μᾶλλον βραδύνω, id est Dum festino, inquit, omnia celeriter percurrere, tardior sum. Idem in Cratylo simile quiddam habet : Ἵνα μὴ ὄφλωμεν ὥσπερ οἱ ἐν Αἰγίνῃ νύκτωρ περιιόντες ὀψὲ ὁδοῦ, καὶ ἡμεῖς ἐπὶ τὰ πράγματα δόξωμεν αὐτῇ τῇ ἀληθείᾳ οὕτω πως ἐληλυθέναι ὀψαίτερον τοῦ δέοντος, id est Ne nobis usu veniat, ut quemadmodum, qui apud Aeginetas noctu obambulant, serius perficiunt iter, itidem nos ad rem ipsa veritate serius quam oportet pervenisse videamur. Scitum est et illud divi Augustini adversus Petilianum, iis, qui perturbatione aliqua festinant, usu venire nonnunquam ut vestem aut calceos perverse induant, quae res postea moram adferat. Idem usu venit his, qui multa simul agere conantur neque quicquam assequuntur. Plato libro De republica tertio : Ὅτι εἷς ἕκαστος ἓν μὲν ἂν ἐπιτήδευμα καλῶς ἐπιτηδεύοι, πολλὰ δ᾿ οὔ, ἀλλ᾿ εἰ τοῦτο ἐπιχειροῖ, πολλῶν ἐφαπτόμενος πάντων ἀποτυγχάνοι ἄν, id est Unusquisque recte unum studium exerceat, multa nequaquam ; immo si id tentarit, multa aggressus omnibus frustrabitur. Idem ejusdem operis libro decimo docet idem accidere iis, qui non veritate, sed fucis ac malis artibus properant ad honorem : Οὐχ οἱ μὲν δεινοί τε καὶ ἄδικοι δρῶσιν ὅπερ οἱ δρομεῖς, ὅσοι ἂν θέωσιν εὖ ἀπὸ τῶν κάτω, ἀπὸ δὲ τῶν ἄνω μή ; τὸ μὲν πρῶτον ὀξέως ἀποπηδῶσι, τελευτῶντες δὲ καταγέλαστοι γίγνονται, τὰ ὦτα ἐπὶ ὤμων ἔχοντες καὶ ἀστεφάνωτοι ἀποτρέχοντες, id est An non isti artifices et injusti idem faciunt, quod solent cursores quidam, qui bene quidem currunt ab inferiore loco, a superiore vero nequaquam ? Primum quidem celeriter prosiliunt, caeterum in fine cursus ridiculi sunt atque auriculas in humeris habentes incoronati semet abripiunt. Monet adagium instituendae rei non tam celeritatem quam curam adhibendam esse, ne postea sit in mora, quod in operis ingressu fuerit erratum. Obnoxii sunt huic proverbio quidam, qui compendii causa Graecanica literatura praeterita protinus ad philosophiae studium insiliunt ac, dum stulte captant compendium, in maximum incidunt dispendium. Fit enim, ut hi, dum repente philosophi student evadere nunquam philosophiae scientiam assequantur, cumque se jam ad metam pervenisse credunt, denuo sit ad carceres redeundum denuoque a linea, quemadmodum Graeci dicunt, exordiendum. Item in re bellica, plus efficit Fabii cunctatio quam M. Minutii praeceps temeritas. Siquidem is unus Hannibalem multis jam praeliis invictum non viribus, sed lentitudine superavit. De quo praeclare Ennius apud M. Tullium in Catone majore :

Unus homo nobis cunctando restituit rem ;

Non ponebat enim rumores ante salutem.

Index Adagiorum