I. 3. Contra stimulum calces. xlvi

Πρὸς κέντρα λακτίζειν, id est Contra stimulos jactare calcem, est frustra repugnare iis, quos vincere nequeas aut eos provocare, qui lacessiti noceant ; aut reluctari fatis et incommodum, quod evitare non queas, impatienter ferendo non solum non effugere, verumetiam conduplicare. Veluti si quis uxorem nactus rixosam assidue cum ea litiget nihil profecturus, nisi quod illam reddat rixosiorem. Terentius in Phormione : Namque inscitia / est adversum stimulum calces. Donatus παροιμίαν esse admonet cum eclipsi, deesse enim jactare, quod unico verbo Graeci dicunt λακτίζειν. Plautus in Truculento : Si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet. Extat hoc adagium etiam in Actis apostolorum : Durum est tibi contra stimulum calcitrare, id est durum adversum Deum pugnare. Euripides in Bacchis :

Θύοιμ᾿ ἂν αὐτῷ μᾶλλον ἢ θυμούμενος

Πρὸς κέντρα λακτίζοιμι θνητὸς ὢν θεῷ,

id est

Potius sacra illi fecerim quam calcibus

Stimulos ferire coner iracundia

Citus in deum, mortalis ipse cum sim.

Pindarus in Pythiis :

Ποτὶ κέντρον δέ τοι / λακτιζέμεν τελέθει,

id est

Contra stimulum autem calcitrare est

. Metaphora ducta est a bobus, quos agricolae lignis praeacutis a tergo fodiunt ; unde et βουκένται dicuntur in proverbio,

Πολλοὶ βουκένται, παῦροι δέ τε γῆς ἀροτῆρες,

id est

Multi boum stimulatores, pauci autem terrae aratores.

Quod si quando calcibus repugnent adversus stimulum, gravius etiam laeduntur boves, tantum abest ut stimulo noceant. Plutarchus in commentario Περὶ τῆς ἀοργησίας cujusdam meminit Ctesiphontis pancratiastae, qui per iracundiam mulae calcitranti recalcitravit.

Index Adagiorum