III. 5. Phoenicum pacta. lvi

Φοινίκων συνθῆκαι, id est Phoenicum conventa. Phoenices, qui Carthagine potiti sunt, cum primum ad eam appulissent regionem, postularunt ab iis, qui id temporis Libyam incolebant, ut sibi liceret diem et noctem hospitio terrae uti. Quod cum impetrassent jamque exacto concessi temporis spacio juberentur excedere finibus, recusarunt affirmantes se pactos ut sibi fas esset illic noctesque ac dies commorari, videlicet ambiguitatem vocum ad suum commodum detorquentes. Unde proverbium esse natum aiunt de pactis insidiosis et astutis. Auctores Suidas ac Diogenianus. Quin in totum omneis Phoenices dicti sunt, qui quaestus essent avidi. Unde Pindarus in Pythiis hymno secundo Φοίνισσαν ἐμπολάν, id est Phoeniciam negotiationem, dixit. Et interpres citat ex comico quopiam : Εὐθὺς Φοῖνιξ γένωμαι, id est Protinus Phoenix fio. Item ex Sophocle :

Ὠνὴν ἔθου καὶ πρᾶσιν ὡς Φοῖνιξ ἀνὴρ,

id est

Phoenix uti vir coepit emere ac vendere.

Postremo Plato libro De republica tertio de his agens, qui putant magistratui convenire mendacium, inquit : Μηδὲν καλόν, ἀλλὰ Φοινικικόν τι, id est Nihil pulchri est, sed potius Phoenicense quiddam.

Index Adagiorum