III. 5. Papae Myxus. li

Βαβαὶ Μύξος, id est Papae Myxus. In gloriosos et jactabundos dici consuevit. Nam βαβαί stuporis et admirationis significationem habet. Myxus autem sacerdos quispiam fuit Dianae gloriosus et magniloquus, qui se fingebat omnia mirari. Refertur a Suida et Zenodoto.

Index Adagiorum