I. 3. Nullus sum. xliv

Proverbiales sunt et illae apud comicos hyperbolae : nullus sum et occidi, perii, quibus desperationem et ingens malum significamus. Euripides ex Iphigenia in Tauris :

Δειλοί δ᾿ εἰσὶν οὐδὲν οὐδαμοῦ,

id est

Timidi atque inertes sunt nihil videlicet.

Rursum in Iphigenia Aulidensi :

Οὐδὲν ἦσθ᾿, ἀλλ᾿ ἐξεπλήσσου τῇ τύχῃ,

id est

Nihil eras, sed perditum fortuna consternaverat.

Opinor hoc ipsum esse quod ex Platone citat Athenaeus libro decimo :

Ὑμεῖς γὰρ οὐδέν, καθάπερ ἡ παροιμία,

id est

Vos quippe nihil, ut dicitur proverbio

quanquam hoc non ad exitium, sed contemptum pertinet. Sumptum videri potest ab Homero, apud quem Odysseae libro nono Ulysses fingit sibi nomen Οὖτις, id est Nullus, innuens se propemodum perisse. Atque hujus nominis commento deceptus est Cyclops.

Index Adagiorum