III. 5.Αἰγυπτιάζειν.xxxix
Αἰγυπτιάζειν dicebantur astuti et impostores. Sumptum a moribus ejus gentis. Theocritus ἐν Συρακουσίαις
[Idyll.] id estΟὐδεὶς κακοεργὸς
Δαλεῖται τὸν ἰόντα παρέρπων Αἰγυπτιστί,
De moribus Aegyptiorum testatur et illud ex Aeschylo, quod alibi retulimus :Laedit sceleratus
Astu Aegyptiaco obrepens jam nemo nocetve.
id estΔεινοὶ πλέκειν τὰς μηχανὰς Αἰγύπτιοι,
Citat hoc proverbium Synesius in Encomio calvitii. Quanquam nonnunquam Αἰγυπτιάζειν, accipi solet pro eo, quod est adurere, ut in hoc carmine :Aegyptii miri struendis artibus.
[Enc. Cal., 7] id estΧροὰν δὲ τὴν σὴν ἥλιος λάμπων φλογὶ Αἰγυπτιάσει,
Tuum colorem Phoebus ardens igneis
Flammis aduret.