III. 5. Ἐκλινίσαι. xxxviii

Ἐκλινίσαι proverbiali figura dictum ostendit Eustathius in tertium Iliados. Sumpta metaphora a piscibus, qui suffugiunt a retibus quive ab hamo elabuntur. Nam lina retia dicuntur etiam Latinis, ut Maroni Humida lina trahunt. Inest autem piscibus quibusdam genuina quaedam calliditas e retium textis elabendi, quemadmodum eleganter de cestreo narrat Oppianus libro tertio. Sed carmen ipsum, quandoquidem auctor non admodum adhuc vulgatus est, adscribere praestat  :

Κεστρεὺς μὲν πλεκτῇσιν ἐν ἀγκοίνῃσι λίνοιο

Ἑλκόμενος δόλον οὔτι περίδρομον ἠγνοίησεν.

Ὕψι δ᾿ ἀναθρώσκει λελιημένος ὕδατος ἄκρου,

Ὀρθὸς ἄνω σπεύδων ὅσσον σθένος ἅλματι κούφῳ

Ὁρμῆσαι, βουλῆς δὲ σαόφρονος οὐκ ἐμάτησεν·

Πολλάκι γὰρ ῥιπῇσι καὶ ὕστατα πείσματα φελλῶν

Ῥηϊδίως ὑπερᾶλτο καὶ ἐξήλυξε μόροιο.

Εἰ δ᾿ ὅ γ᾿ ἐφορμηθεὶς πρώτον στόλον αὖτις ὀλίσθῃ

Ἐς βρόχον, οὐκέτ᾿ ἔπειτα βιάζεται οὐδ᾿ ἀνορούει

Ἀχνύμενος, πείρῃ δὲ μαθὼν ἀποπαύεται ὁρμῆς. Id est

Cestreus dum trahitur sinuosis aequore textis,

Haud illum qua suffugiat latet arsque dolusque.

Subsilit in sublime alacer saltuque citato,

Viribus eniti quantum valet omnibus, undas

Emicat in summas sublato corpore toto.

Ingenio fortuna favet, nam subera saepe,

Quae summos tollunt funes, retinacula cassis,

Transilit et fatum elabens fugit improbus atrum.

Sin primum expertus subsultum in retia rursum

Delapsus recidat, jam nec pugnare laborat

Anxius aut frustra niti doctusque periclo

Nec jactat sese neque sursum promicat unquam.

De permultis item aliis piscibus ad eundem commemorat modum, quibus artibus elabantur capti. Sed reliqua persequi praelongum. Illud non injucundum scitu, quod de pisce torpedine narrat poeta Claudianus, quemadmodum illigatus hamo subducat sese vi veneni per linum atque harundinem ad piscatoris usque manum immissa. Carmen sic habet (cur enim graver adscribere tam elegans tamque festivum ?) :

Si quando vestita cibis incautior aera

Hauserit et curvis frenari senserit hamis,

Non fugit aut vano conatur vellere morsu,

Sed propius nigrae jungit se callida setae

Et meminit captiva sui longeque per undas

Pigra venenatis effundit flamina venis.

Per setam vis alta meat fluctusque relinquit

Absentem vinctura virum. Metuendus ab imis

Emicat horror aquis, et pendula fila secutus

Transit harundineos arcano frigore nodos

victricemque ligat concreto sanguine dextram.

Damnosum piscator onus praedamque rebellem

Jactat et amissa redit exarmatus habena.

Aristophanis interpres putat ab avibus traductum. Consimili figura Persius satyra quinta :

Ne trepidare velis atque arctos rodere casses.

Index Adagiorum