III. 5. Bellum omnium pater. xxxvi

Ὁ πόλεμος ἁπάντων πατήρ, id est bellum omnium pater. Lucianus veluti proverbio jactatum refert in commentario De ratione conscribendae historiae : Μᾶλλον δὲ Θουκυδίδαι καὶ Ἡρόδοτοι καὶ Ξενοφῶντες ἡμῖν ἅπαντες. Καὶ ὡς ἔοικεν ἀληθὲς ἄρ᾿ ἦν ἐκεῖνο τὸ Πόλεμος ἁπάντων πατήρ, εἴ γε καὶ συγγραφέας τοσούτους ἀνέφυσεν ὑπο μιᾷ τῇ πληγῇ, id est Quin potius Thucydides, Herodoti, Xenophontes nobis erant omneis. Adeo, ut verum esse videretur illud, quod dicitur, bellum rerum omnium pater, siquidem tam multos scriptores produxit unico ictu. Proverbium ideo dictum est, quod bellum omnium rerum novandarum auctor est, ut ex eo veluti nata videantur universa. Nisi quis malit ad philosophorum quorundam decretum referre, qui dixerunt rerum summam e lite progigni.

Index Adagiorum