III. 5Ad calcem pervenire.xxxv
Ad calcem pervenire pro eo, quod est ad metam finemque. Proverbialem habet figuram, quoties ad aliud quippiam deflectitur quam ad corpus humanum. M. Tullius libro De amicitia : Ut cum aequalibus possis vivere, cum quibus tanquam e carceribus emissus, cum iisdem ad calcem, ut dicitur, pervenire. [Amic.] Idem De senectute : Nec vero velim quasi decurso spacio a calce ad carceres revocari. [Senect.] Ad hanc attinent formam etiam illa : Usque ad plaudite, id est usque ad extremum finem. Idem in eodem sermone : In quocumque fuerit actu, probetur. [Senect.] Nec sapienti usque ad plaudite vivendum. Rursum alibi : Quibus qui splendide usi sunt, hi mihi videntur fabulam aetatis peregisse neque tanquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse. [Senect.] Rursum alias eodem in opere : Extremum actum tanquam ab inerte poeta esse neglectum. [Senect.] Quanquam hujus generis alibi a nobis facta mentio.