III. 5. Amphictyonum consessus. xxxi

Ἀμφικτυονικὸν συνέδριον, id est Amphictyonicus consessus. De frequenti gravium virorum conventu. Ductum a conventu illo Graecorum olim celebratissimo, qui Amphictyonum dicitur, vel ab Amphictyone Deucalionis filio, qui, cum rerum potiretur, gentes Graecanicas dicitur convocasse, ut citatur auctor Theopompus in octavo Historiarum libro ac testatur Pausanias in Phocaicis. Porro populi, qui in id consilii convenire soleant, numerantur duodecim : Iones, Dores, Perrhaebi, Boeoti, Magnetes, Achaei, Phthii, Molienses, Dolopes, Aeneanes, Delphi, Phocenses. Vel inde nomen inditum Amphictyonum, quod undecumque ad id consilium ex omni Graecia conveniretur, ut placet Anaximeni et Androtioni in Atticarum descriptione rerum apud Pausaniam in eo, quem modo ostendi, loco. Quo quidem et alia complura super hac re non indigna lectu referuntur, si quis forte requiret. Nos ad enarrationem proverbii putamus haec esse satis. Venustius fuerit adagium, si per ironiam torqueatur ad indoctorum conventum, qui sibi tamen Solones esse videantur.

Index Adagiorum