III. 5. Nutricum more male. xxx

Καθώπερ αἱ τίτθαι γε σιτίζεις κακῶς, id est

Pascis profecto more nutricum male.

In vetustissimis quibusdam proverbiorum collectaneis reperi, quae quidam Plutarcho tribuunt. Extat autem apud Aristophanem in Equitibus, qui quidem et metaphorae rationem explicat his versibus :

Καθώπερ αἱ τίτθαι γε σιτίζεις κακῶς·

Μασώμενος γὰρ τῷ μὲν ὀλίγον ἐυτιθεῖς,

Αὐτὸς δ᾿ ἐκείνου τριπλάσιον κατέσπακας,

id est

Pascis profecto more nutricum male,

Nam ubi manderis, paulum huic in os dein inseris,

Ipse ast prae illo vel triplum glutis cibi.

Conveniet igitur in eos, qui de lucro paululum aliquid impertiunt sociis. Aut qui sic facultates alienas administrant, ut maximam partem in suos convertant usus, id quod hodieque tutorum vulgus factitat.

Index Adagiorum