III. 5. Hinc belli initium. xxviii

Inter proverbia, quae sumuntur ex allusionibus auctorum, mihi non videtur illud silentio praetereundum, quod ex Thucydide usurpavit Lucianus in Pseudomante : Καὶ κατὰ τὸν Θουκυδίδην ἄρχεται ὁ πόλεμος ἐνθένδε ἤδη, id est Et juxta Thucydidem jam hinc belli initium. Id ad varios usus poterit accommodari, sive cum ad incipiendum negotium accingi significamus sive cum alicunde natam simultatem innuimus ac tumultum rerum exortum. Ad eundem Thucydidis locum non dubium quin alluserit Aristophanes in Acharnensibus : Κἀντεῦθεν ἀρχὴ ἡ τοῦ πολέμου. Atque illud Κἀντεῦθεν eo loco frequentius iterat, quo magis consentaneum est illum allusione ad jocum abusum fuisse.

Index Adagiorum