III. 5. Nemo quenquam ire prohibet publica via. xxvii

Proverbii speciem habet et illud Plautinum ex Curculione :

Nemo ire quenquam prohibet publica via.

Quo significant rerum communium aequalem omnibus usum esse neque cuiquam vertendum vitio, quod jus publicum concedit. Plautus ad sensum turpiculum deflexit, nempe ad usum scorti publicitus prostantis. Videtur autem effictum ad imitationem Pythagorici symboli jubentis τῆς λεωφόρου βαδίζειν, id est publicam ingredi viam, aut contra, τῆς λεωφόρου μὴ βαδίζειν. Quo quidem mihi respexisse videtur Flaccus in Arte poetica, cum ait :

Publica materies privati juris erit, si

Nec circa vilem patulumque moraberis orbem

Nec verbum verbo curabis reddere.

Index Adagiorum