III. 5. Ciceris emptor. xxvi

Equidem arbitror et illud inter proverbia referendum, quod ait Horatius in Arte poetica, Ciceris et nucis emptor, infimae sortis hominem deque ima plebe quempiam significans :

Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,

Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,

Aequis accipiunt animis donantve corona.

Index Adagiorum