III. 5. Hariolari. xxv

Hariolari proverbio dicebatur, qui nihil adferret certi nihilque praesentis emolumenti, verum in diem modo pollicitaretur. Ita Dorio leno in Phormione Terentiana adulescenti Phaedriae pecuniam daturum se promittenti dicentique : Non mihi credis ? respondit : Hariolari. Item Sannio in Adelphis : Sed ego haec hariolor. Sumptum a divinis, qui praedicunt eventura. Futurorum autem nulla certa cognitio, quemadmodum eleganter dictum est a Pindaro :

Τῶν μελλόντων τετύφλωνται φραδαί.

Πολλὰ δ᾿ ἀνθρώποις παρὰ γνώμαν ἔπεσεν.

Quorum carminum haec sententia : Caecam esse rerum futurarum scientiam. Mortalibus autem multa praeter spem evenire.

Index Adagiorum