III. 5. Ad Herculis columnas. xxiv

Ἡράκλειαι στῆλαι jam olim in proverbio sunt, ut admonet Pindari interpres. Sic enim vulgo dici solere : Τὰ πέρα Γαδείρων οὐ περατά, id est Quae ultra Gades, inaccessa. Quo significant ultra columnas Herculis non esse, quo progrediare. Columnas has Hercules ibi fixisse dicitur, cum boves vestigaret Geryonis, tanquam illic esset suprema orbis meta. Pindarus in Nemeis : Γαδείρων τὸ πρὸς ζόφον οὐ περατόν, id est Non ulterior accessus ad occidentem ultra Gadira. Item alibi :

Εἰ δ᾿ ὢν καλὸς ἔρδων τ᾿ ἐοικότα μορφᾷ

Ἀνορέαις ὑπερτάταις ἐπέβα

Παῖς Ἀριστοφάνευς, οὐκέτι πρόσω

Ἀβάταν ἅλα κιόνων ὕπερ Ἡρακλέους περᾶν εὐμαρές,

Ἥρως θεὸς ἃς ἔθηκε ναυτιλίαις ἐσχάτας.

Sentit Aristophanis filium ad extremam pervenisse laudem, ultra quam non possit crescere, qui quidem egregiae formae facta adjunxerit illustria. Quod si quis praeterea quicquam laudis requirat, id perinde esse ac si quis ultra columnas ab Hercule fixas conetur transire. Rursus in Olympiis hymno tertio :

Νῦν γε πρὸς ἐσχατιὰν

Θήρων ἀρεταῖσιν ἱκάνων ἅπτεται

Οἴκοθεν Ἡρακλέος

Στηλᾶν. Τὸ πόρσω δ᾿ ἐστὶ σοφοῖς ἄβατον

Κἀσόφοις.

Id est Nunc sane ad extremos limites virtutibus perveniens Theron attingit a domo Herculis columnas. Quod autem ultra est, sapientibus pariter et insipientibus inaccessum. Consimilem in modum usus est Gregorius Nazianzenus in Monodia sentiens Basilium eo perfectionis pervenisse, ut longius progredi negatum esset humanae naturae. Heraclides Ponticus in Allegoriis Homeri improbos Homeri poematis interpretes exigendos putat ὑπὲρ Ἡρακλέους ἐσχάτας στήλας καὶ τὴν ἄβατον Ὠκεανοῦ θάλασσαν, id est ultra Herculis extremas columnas et inaccessum Oceani mare.

Index Adagiorum