III. 5. Multi discipuli praestantiores magistris. xxiii

M. Tullius lib. Epistolarum familiarium IX. scribens Varroni senarium quendam refert, hauddum scio ex quo poeta. Cujus sententia etiam hodiernis temporibus vulgo celebratissima fertur. Advenit, inquit, Dolobella. Eum puto magistrum fore.

Πολλοὶ μαθηταὶ κρείσσονες διδασκάλων,

id est

Plerique discipuli magistros anteeunt.

Ad varios usus potest accommodari, vel ad simplicem sensum, puta frequenter evenire, ut discipulus eruditione superet eum, a quo literas aut artem quampiam didicit, aut per jocum, cum significabimus improbitate vinci, qui malitiae doctor fuit, veluti si quis deciperetur ab eo, cui viam ac rationem imponendi demonstrasset aliquando, sive cum quis ordine conditioneque inferior tamen plus valet quam is, qui non parere, sed imperare videtur.

Index Adagiorum