III. 5. Munus levidensae. xxii

Munus levidensae Cicero proverbiali nimirum figura vocat munus vile minimique precii, cujusmodi vulgaribus amicis missitare divites consueverunt. Sic enim scribit ad Dolabellam libro Familiarium epistolarum nono : Oratiunculam pro Dejotaro, quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. Itaque eam tibi misi. Quam velim sic legas ut causam tenuem et inopem nec scriptione magnopere dignam. Sed ego hospiti veteri et amico munusculum mittere volui levidensae crasso filo, cujusmodi ipsius solent esse munera. Servius ostendit levidensam vestis esse genus vile raro tenuique textu. Quondam inter hospitum xenia vestes imprimis erant, unde et apud Juvenalem queritur quispiam vestes donari villo crasso coloreque malo

Et male percussas textoris pectine Galli.

Proinde M. Tullius orationem suam parum elaboratam atque expolitam levidensae munus appellat. Eleganter accommodabitur ad munus leviculum aut officium vulgare, non admodum ex animo neque diligenter praestitum amico cuipiam vulgari. Huic diversum est illud : Πελληναῖος χιτών, id est Pellenaea tunica. Et Συλοσώντος χλαμύς, id est Sylosontis chlamys.

Index Adagiorum