III. 5. Ad restim funiculum. xix

Ἐπὶ σπείρᾳ σχοινίον, id est Ad restim funiculum, subaudiendum addis aut reddis, ubi quis iisdem rebus abundat aut similia similibus pensat. Cognatum illi Λίνον λίνῳ συνάπτεις, id est Linum annectis lino, veluti si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum nugamento.

Index Adagiorum