III. 5. Praemovere venatum. xv

Προσοβεῖν τὴν θήραν, id est Praeturbare feram. Aristides in Pericle citat ex Platone : Ὥστε οὕτω γ᾿ ἄν, ὅ φησιν αὐτός, ἀνεσόβει τὴν θήραν, id est Igitur ad eum modum, quod ipse ait, turbavit venationem. Caeterum verba Platonis in Lyside sic habent : Ποῖός τις οὖν ἄν σοι δοκῇ θηρευτὴς εἶναι, εἰ ἀνασοβοῖ θηρεύων καὶ δυσαλωτοτέραν τὴν ἄγραν ποιοῖ; id est Qualis igitur tibi videatur esse venator, si inter venandum excitet feram et captum reddat difficiliorem ? Dici solitum apparet, ubi quis non satis dissimulat, quod molitur. Quemadmodum usu venit, ut fera tumultu excitata intellectis insidiis subducat sese.

Index Adagiorum