III. 5.Cani das paleas, asino ossa.xiv
Κυνὶ δίδως ἄχυρα, ὄνῳ δὲ ὀστέα, id est Cani das paleas, asino vero ossa. Cum res praepostere distribuuntur. Veluti si quis indocto munus mittat literarium, erudito flosculos aut gladium balteumve, militi librum, episcopo canes venatorios. Siquidem munera hoc ipso sunt ingrata, quod apta non sunt. Interdum vertuntur in contumeliam.