III. 5. Canis reversus ad vomitum. xiii

Κύων ἐπὶ τὸ ἴδιον ἐξέραμα, id est Canis ad proprium vomitum. Quadrat in eos, qui relabuntur in eadem flagitia, a quibus aliquando sunt expiati. Refertur in epistolis divi Petri his quidem verbis : Συμβέβηκε δὲ αὐτοῖς τὸ τῆς ἀληθοῦς παροιμίας· Κύων ἐπιστέψας ἐπι τὸ ἴδιον ἐξέραμα, καὶ Ὗς λουσαμένη εἰς κύλισμα βορβόρου, id est Accidit autem illis illud veri proverbii : Canis reversus ad proprium vomitum, et Sus lota ad volutationem coeni. Sumpta videlicet metaphora a canibus resorbentibus, quod evomuerint, et suibus ab amne protinus ad coenum recurrentibus. In eandem sententiam Hebraeus ille παροιμιογράφος : Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens, qui iterat stultitiam. Nam hunc, ni fallor, locum Petrus designavit.

Index Adagiorum