Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2412

III. 5Thynni more.xii

Θύννου δίκην, id est Thynni more, videre dicuntur, qui limis aut altero oculo oblique inspiciunt. Aeschylus apud Athenaeum libro septimo :

Τὸ σκαιὸν ὄμμα παραβαλὼν θύννου δίκην,

[Deipn., VII, 303] id est

Oculum sinistrum admoliens thynni modo.

Siquidem Aristoteles indicat thynnos non cernere nisi laevo oculo, ut ibidem citat Athenaeus, cum paulo superius ex eodem auctore dixerit illum cernere dextro, sinistro caecutire. Plinius lib. IX. Cap. XV. dicit illos utroque hebetes esse, dextro tamen plus cernere. [Hist. Nat.] Refertur idem versus ex eodem auctore apud Plutarchum in dialogo De comparatione terrestrium ac marinorum. Addit eum piscem altero oculo caecutire, eoque, cum immigrant in mare, adhaerent terris ad dextram, cum emigrant, contra. Potest et ad eos referri qui acriter ac diligenter inspiciunt. Persius :

Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno.

[Sat.] Idque Aristoteles sectionis XXXI. probl. III et IV vere putat evenire, propterea quod oculorum initia ab eodem dependeant. Unde fit, ut altero occluso vis illa, quae duos movebat, ad unum conferatur hoc acrior, quo contractior.