III. 5. Aut manenti vincendum aut moriendum. x

Ἢ μένοντα ἀποθανεῖν ἢ νικᾶν, id est Oportet aut manentem vincere aut interire. Dici solitum, ubi certa stat sententia aut negotium aliquod absolvere aut immori. Translatum ab instituto Lacedaemoniorum, qui hoc animo praelium inibant, ut aut victores redirent domum aut victi occumberent. Celebratum est Lacaenae cujusdam apophthegma, quae filio tradens clipeum dixerit : Ἢ τὰν ἢ ἐπὶ τᾶς, Aut hunc aut super hunc, Laconice significans aut referendum clipeum aut in eo moriendum.

Index Adagiorum