I. 3. Fumos vendere. xli

Nimis quam elegans adagium extat apud Martialem : Fumos vendere pro eo, quod est : principum benevolentiam simulato commendationis officio per occasionem familiaritatis precio vendere. Nam fumus initio quidem magnum quiddam esse videtur, verum evanescit ilico. Martialis carmen hoc est :

Vendere nec vanos circum palatia fumos,

Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.

Unde et praestigiosam rerum magnarum spem atque ostentationem, fumum ac nebulas vocamus. Divus Hieronymus contra Rufinum : De tanta librorum silva unum surculum ac fruticem proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae. Nam Rufinus opprobrarat Hieronymo, quod poetarum literas quasi fumos objiceret virginibus non intellecturis. At Hieronymus proverbii telum imperite tortum in eum retorquet doctius indicans eo verbo non obscuritatem, sed inanem ac falsam ostentationem significari. Plutarchus De deo Socratis : τὸν δὲ τῦφον ὥσπερ τινὰ καπνὸν φιλοσοφίας εἰς τοὺς σοφιστὰς ἀποσκεδάσας, id est Fastum autem ceu fumum quendam philosophiae in sophistas dispersit. Porro genus hoc hominum maximam aularum regalium pestem Aelius Lampridius eleganter et luculenter exponit in imperatoris Heliogabali vita. Ejus verba libuit suscribere : Zoticus, inquit, sub eo tantum valuit, ut si ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus esset. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta ac facta venderet, fumis quam maxime divitias enormes sperans, cum aliis atque aliis polliceretur, omneis falleret. Egrediensque ab illo, singulos audiret dicens : De te hoc locutus sum ; Hoc de te audivi ; Hoc de te futurum est. Ut sunt homines hujusmodi, qui si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem Principum, famam non solum malorum, sed et bonorum Principum vendunt. Et qui stultitia vel innocentia Imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. Hactenus ille. Caeterum adagium fecit insignius, Thurini Verconii supplicium, quod quidem in vita Alexandri Severi, idem Aelius refert ad hunc modum : Solus, inquit, post meridiem, vel matutinis horis, idcirco nunquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Thurinum ; quem cum familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamaret imperium. Sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, ut quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulto, quasi praesidium postularet, ut pro se Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Thurinus suffragium promisisset dixissetque se quaedam Imperatori dixisse, cum nihil dixisset, sed in eo pendere ut adhuc impetraret, eventum vendens, cumque iterum jussisset Alexander interpellari, et Thurinus quasi aliud agens, nutibus annuisset, neque tamen interim quicquam dixisset, impetratum autem esset quod petebatur, Thurinus autem ab illo qui meruerat, fumi venditor ingentia praemia percepisset, accusari eum Alexander jussit. Probatis per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et quibus audientibus quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem e stipulis et lignis humidis fieri jusserat, necavit, praecone dicente : Fumo punitur qui vendidit fumum. At ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime antequam damnaret, et invenit Thurinum saepe etiam in causis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnibus qui aut praeposituras, aut provincias acceperant. Atque inibi paulo post : Nec dedit alicui facultatem, vel fumorum vendendorum de se, vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Thurino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. Quid autem dixerit forum transitorium, ipse in ejusdem vita videtur explicare, cum alio quodam loco sic ait : Qui de eo fumum vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli jussit, per eam viam qua esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. Porro genus illud supplicii. Avidius Cassius Imperator, primus excogitasse legitur, ut stipitem praelongum poneret, pedum centum octoginta, id est materiam, et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab immo focum apponeret incensisque aliis, alios fumi cruciatu, timore etiam necaret. Hactenus ille. Immane profecto supplicium, sed tamen factis tam pestilentibus dignum. Atque utinam non etiam hodie, non Principum modo, verum etiam Episcoporum aulae passim hoc teterrimo hominum genere scaterent, ac non complures haberent Thurinos, atque adeo plus quam Thurinos : quippe qui non officium modo falso promissum vendunt, verum etiam ipsum silentium, videlicet Demosthenicum quiddam referentes : immo quod est utroque sceleratius, linguae venenis officiunt iis, a quibus officii pacti mercedem acceperunt. Utinamque nostri temporis Principes Alexandrum Severum curent imitari, qui cum esset Ethnicus, praeterea Syrus genere, postremo vehementer adulescens, tamen adulatoribus, delatoribus, judicibus furacibus, fumi venditoribus, atque id genus aulae pestibus usque adeo erat infensus, ut vir alioqui moribus placidissimis his demum esset implacabilis. Circumfertur et hoc tempore proverbium in splendida promissa aulicorum. Aiunt enim thus aulicum, Thus aulicum significantes thureum illum vaporem, qui nunc inter sacra spargitur acerra pensili. Quod quidem a nostro non admodum abludit. Addunt et aquam consecratam aulicorum, eam aquam significantes quae pro templis proponitur, ut qui ingrediuntur aut egrediuntur, ea sese conspergant.

Index Adagiorum