III. 5. Hercules et simia. ix

Ἡρακλῆς καὶ πίθηκος, id est Hercules et simia. De minime congruentibus. Simia dolis valet, Hercules viribus antecellit. Affine illi : Formica camelus. Nota est fabula de fratribus Perperis, quos Hercules comprehensos a clava suspendit. Eos ferunt versos in simios.

Index Adagiorum