III. 5. Silentii tutum praemium. iii

Σιγῆς ἀκίνδυνον γέρας, id est Tutum silentii praemium. Aristides in defensione Periclis ex Cio quopiam poeta citat. Plutarchus in Apophthegmatis Augusto Caesari asscribit, qui Athenodori consilium approbans subjecerit : Ἔστι καὶ σιγῆς ἀκίνδυνον γέρας. Versus integer talis videtur :

Ἀκίνδυνον γάρ ἐστι τῆς σιγῆς γέρας,

id est

Vacat periclo praemium silentii.

Usurpat Horatius Odarum lib. III. :

Est et fideli tuta silentio

Merces.

Silentio nemo peccat, loquendo persaepe. Jam olim in proverbio est nobilis illa Simonidis sententia, quae celebratur et apud Latinos proverbii loco :

Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

Etiamsi Valerius Maximus lib. VII. Cap. II. sententiam hanc tribuit Xenocrati. Quid, inquit, Xenocratis responsum quam laudabile ! Cum maledico sermoni quorundam summo silentio interesset, uno ex his quaerente, cur solus linguam suam cohiberet : Quia dixisse me, inquit, aliquando poenituit, tacuisse nunquam.

Index Adagiorum