III. 5. Facta juvenum, consilia mediocrium, vota senum. ii

Celebratur hic versus moralis apud Graecos :

Ἔργα νέων, βουλαὶ δὲ μέσων, εὐχαὶ δὲ γερόντων,

id est

Vota senum, consulta virorum et facta juventae.

Hujus adagii meminit Aristophanes grammaticus. Hyperides in oratione contra Autoclem ex Hesiodo citavit. Nam illius creditur esse carmen. Sensus per se liquet, nempe ad rem gerendam adhibendos juvenes ; nam viribus aetas ea praepollet. In consilium asciscendos mediocris aetatis viros, propterea quod in his nonnihil detrito virium vigore valet tamen usu rerum aucta prudentia. Senes utpote religiosi solent a superis optima precari, caeterum neque viribus jam utiles neque mente satis constantes aetatis vitio. Euripides in Melanippo apud Stobaeum :

Παλαιὸς αἶνος· ἔργα μὲν νεωτέρων

Βουλαὶ δ᾿ ἔχουσι τῶν γεραιτέρων κράτος,

id est

Dictum est vetustum : facta juvenum, caeterum

Magis valent consilia natu grandium.

Idem innuit Pindarus, cum ait : Νεότητι μὲν ἀρήγει θράσος δεινῶν πολέμων, id est Juventuti congruit audacia crudelium bellorum. Item Homerus Iliados Π docet in bello requiri vires, in consultationibus orationem :

Ἐν γὰρ χερσὶ τέλος πολέμου, ἐπέων δ᾿ ἐνὶ βουλῇ·

Τῶ οὔ τι χρὴ μῦθον ὀφέλλειν, ἀλλὰ μάχεσθαι,

id est

Bella manu constant, at consultatio dictis.

Illic pugnandum est neque prosunt aspera dicta.

Apud eundem Nestor in consiliis praecipuus, bello inutilis. Plutarchus in commentario, cui titulus Εἰ πρεσβυτέρῳ πολιτευτέον : Καὶ μάλιστα σῴζεται πόλις, ἔνθα βουλαὶ γερόντων καὶ νέων ἀνδρῶν ἀριστεύουσιν αἰχμαί, id est Et maxime servatur civitas, ubi consilia senum et juvenum virorum praecellunt lanceae. Aeschines in oratione contra Ctesiphontem testatur hoc Solonis legibus fuisse cautum, ut in consultatione natu maximus primus diceret. Et apud Athenienses olim fuisse morem, ut praeco facturus dicendi facultatem ita sonaret : Τίς ἀγορεύειν βούλεται τῶν ὑπὲρ πεντάκοντα ἔτη γεγονότων; id est Quis vult contionari ex iis, qui quinquagesimum excesserunt annum ?

Index Adagiorum