III. 5. Risus Sardonius. i

Σαρδώνιος γέλως, id est Sardonius risus. De risu ficto aut amarulento aut insano denique. Et sensus et origo proverbii adeo varie tractatur ab auctoribus, ut verear, ne risus hic Sardonius non citra risum legatur ; tamen accingemur referre quaedam. Zenodotus in collectaneis suis Aeschylum citat, qui hujusmodi ferme tradiderit in opere De paroemiis : Gentem esse quandam Carthaginensium coloniam, quae Sardonem regionem inhabitet. Ei morem esse senes septuagesimum praetergressos annum Saturno sacrificare ridentes interim ac mutuo sese complexantes. Nam turpe ducebant in funere aut ejulatum edere aut lacrimas profundere. Hinc adsimulatum risum Sardonium vocari coeptum. Timaeus apud eundem Zenodotum ait Sardoniis consuetudinem fuisse, ut filii parentes jam grandaevos juxta fossam aut praecipitium, in quo sepeliendi forent, collocarent atque inde fustibus caedentes in eam darent praecipites. At illi interim pereuntes ridebant existimantes eam mortem felicem atque egregiam, quod liberorum impietate interirent. Sunt qui dicant in Sardorum insula herbam nasci quandam, cui Sardoae cognomen sit, apiastro similem. Eam sapore quidem esse dulcem, verum gustatam ora hominum in rictus dolore contrahere, ut veluti ridentes emoriantur. Hoc sensisse videtur Solinus, cumque hoc Servius grammaticus enarrans hunc ex Vergiliana Thyrside locum :

Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis.

Atque his ferme confinia tradit Lycophronis interpres de risu Sardonio, Servium secutus. Latinus Drepanus in Panegyrico Serenos ergo, inquit, vultus induebamus et ad illorum vicem, qui degustato Sardorum graminum succo feruntur in morte ridere, imitabamur laeta maerentes. Neque rursum desunt, qui Sardonium risum cognominatum autumant ἀπὸ τοῦ σεσηρέναι τοὺς ὀδόντας, quod dentes aperiat atque renudet, cujusmodi risus esse solet eorum, qui non ex animo rident. Hinc et jocus ille parasiti Plautini conquerentis, quod suis dictis nullo pacto juvenes arrisissent ac non saltem canes fuissent imitati, ut dentes ostenderent. Et Apuleius :

Restrictis forte si labellis riseris.

Id genus risum descripsit Homerus Iliados O de Junone loquens :

Ἡ δὲ γέλασσε

Χείλεσιν, οὐδὲ μέτωπον ἐπ᾿ ὀφρύσι κυανέῃσιν

Ἰάνθη,

id est

Illa quidem labiis ridebat, nubila porro

Frons minime renitebat.

Ad id facit, quod scribit Aristophanes in Pace :

Ἠγριωμένους ἐπ᾿ ἀλλήλοισι καὶ σεσηρότας,

Invicem in se exasperatis osque diducentibus.

A canibus ducta metaphora, quibus hoc irae indicium est, nudare dentes. Quem morem aiunt equis etiam inesse, si quando parent mordere, unde vulgo nunc risum hujusmodi risum equinum vocant.

Rursum alii perhibent apud Sardinios fuisse receptum, ut ex captivis pulcherrimos quosque ac natu maximos, qui septuagesimum excessissent annum, Saturno mactarent ridentes in morte, propterea quod id forte ac virile videretur. Citatur auctor Cletarchus Carthagine solemnem fuisse morem, ut in magnis votis puerum Saturni manibus imponerent. Hujus statua fingebatur aerea, manibus porrectis. Sub eo fornax erat, ea succendebatur, puer itaque ignis vapore contractus ac tortus ridentis speciem exhibebat. Denique et Simonidem allegat Zenodotus novae fabulae auctorem. Ait enim Talum quempiam aereum virum, priusquam in Cretam perveniret, in Sardiniam accessisse, ubi non paucos mortales neci dedit. Qui cum morientes ringerentur risus imaginem quandam exhibentes, proverbio locum fecerunt. Addunt nonnulli, cum e Sardiniis in Cretam transmittere vetaretur, illum in ignem desiliisse, quandoquidem aerei corporis erat, deinde Sardinios pectori suo admotos necare solitum. Emoriebantur autem velut in amplexu ac ridentibus adsimiles, nimirum rictu incendii vi diducto. De hoc Talo ridicula narratur fabula. Aiunt enim hunc a Vulcano ex aere fuisse fabrefactum Minoique dono missum ad Cretensis insulae tutelam. Erat autem illi unica dumtaxat vena, eaque a summa cervice ad imos usque talos porrecta. Ter in singulos dies insulam obibat excubias agens. Itaque et Argo navem e Colchide cum Jasone redeuntem vetuit in portum Cretensem appellere. Sed a Medea deceptus periit, ut nonnulli dicunt dato veneno, quod insaniam immitteret ; ut aliis placet, cum illa pollicita se illum immortalem redditurum clavum, qui summae venae erat affixus, eduxit atque ita sanguine totoque corporis humore defluente periit. Rursum alii tradunt interisse percussum arcu a Poeante circa talum. Dioscorides lib.VI inter venena prodidit herbae speciem esse quandam, quam quidam ranunculum appellant Latine, Graeci batrachion ; eam a regione, in qua copiosius provenit, Sardoam sive Sardoniam dicunt, quae pota sive comesa mentem adimat labiisque contractis risus speciem praebeat. Atque inde in hominum vitam sinistri ominis venisse de risu Sardonio proverbium. Meminit hujus herbae et Plinius lib. XXV circa finem. Strabo Geographiae lib. XI scribit in Cambysena, quae flumen Alazonium accolit, aranearum genus quoddam nasci, quod alios ridendo cogat emori, alios flendo desiderio suorum. Quidam addunt de tarcotella, cujus morsum interitus cum risu sequatur. Quin et Aristoteles De partibus animalium lib. III. ait ictu etiam trajecta praecordia in praeliis risum attulisse literis proditum esse, idque accidere calore, quem moveat vulnus. Mortuus est et Zeuxis pictor ridendo, dum sine fine ridet anum a se pictam, et Chrysippus conspiciens asinum vescentem ficis. M.Tullius Epistolarum familiarium lib. VII ad Fabium Gallum Videris, inquit, mihi vereri, ne, si istum habuerimus, rideamus γέλωτα Σαρδώνιον significans futurum, ut, si Caesar rerum potiretur, multis arridere atque applaudere cogerentur, quae magnopere displicerent. Lucianus in Asino : Σαρδώνιον γελῶντες ἔλεγον, id est Sardonice ridentes aiebant. Risum innuit contumeliosum et subsannantem. Idem alibi : Ὁ Δάμις δὲ τὸ Σαρδώνιον ἐπιγελῶν ἔτι μᾶλλον παρώξυνε, id est Damis autem Sardonio arridens risu magis etiam irritavit. In eodem sensu videtur usurpatum et a Platone libro De rep. primo, cum scribit Thrasymachum, quem amarulentum et arrogantem ubique facit, Sardonique risisse : Καὶ ὃς ἀκούσας ἀνεκάγχασέ τε μάλα Σαρδώνιον καὶ εἶπεν, id est His ille auditis aedito cachinno valde Sardonice risit ac dixit. Homerus item aliquot locis hujus risus mentionem facit in Odysseae Γ narrans, quemadmodum e procis quispiam, puta Ctesippus, Ulyssem in aedibus suis habitu specieque mendici sedentem arrepto e sportula bovis pede petisset atque ille capite commodum deflexo declinasset ictum : Μείδησε δὲ θυμῴ / Σαρδάνιον μάλα τοῖον. Quo loco Eustathius interpres admonet eum ridere risum Sardonium, qui diductis modo labris rideat, caeterum intus aut ira aut molestia discruciatus. Veteres enim risum Sardonium vocasse, quoties aliquis despectim non solum ridet, sed etiam irridet, dictum autem παρὰ τὸ σεσηρέναι τὰ χείλη, id est a diducendo labia. Quomodo fere rident, qui apud sese perniciem alicui destinant, quemadmodum Ulysses mox sublaturus e medio procos idque jam tum in animo statuens risit risum quendam subamarulentum. Consimilem risum risit apud Hesiodum Jupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum. Carmen adscripsi, quod quidem est in primo libro operis, cujus titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι  :

Τὸν δὲ χολωσάμενος προσέρη νεφεληγερέτα Ζεύς·

Ἰαπετιονίδη, πάντων πέρι μήδεα εἰδώς,

Χαίρεις πῦρ κλέψας καὶ ἐμὰς φρένας ἠπεροπεύσας,

Σοί τ᾿ αὐτῷ μέγα πῆμα ἀνδράσιν ἐσσομένοισι,

Τοῖς δ᾿ ἐγὼ ἀντὶ πυρὸς δώσω κακόν; ᾧ κεν ἅπαντες

Τέρπονται κατὰ θυμὸν ἑὸν κακὸν ἀμφαγαπῶντες.

Ὣς ἔφατ᾿, ἐκ δ᾿ ἐγέλασσε πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε.

id est

Huic animo infensus, qui nubila colligit, inquit :

Proles Japeti multo technisque dolisque

Inter mortales unus doctissimus omneis,

Imposuisse mihi gaudes ignemque tulisse,

Nempe ingens atroxque malum et tibi postque futuris,

Quis ego pro rapto igne malum dabo, quo simul omneis

Gaudebunt propriumque malum fovisse libebit.

Sic fatus risitque parens hominumque deumque.

Risum hunc fatalem interpretantur, quoties imminet pernicies a fatis destinata. Cujusmodi fuit et ille procorum, quem describit Homerus eodem libro, quem paulo ante citavimus alioque retulimus loco :

Μνηστῆρσι δὲ Πάλλας Ἀθήνη

Ἄσβεστον γέλον ὦρσε, παρέπλαγξεν δὲ νόημα·

Οἱ δ᾿ ἤδη γναθμοῖσι γελοίων ἀλλοτρίοισιν,

Αἱμοφόρυκτα δὲ δὴ κρέα ἤσθιον, ὄσσε δ᾿ ἄρα σφέων

Δακρυόφιν πίμπλαντο, γόον δ᾿ ὠΐετο θυμός,

id est

Diva procis movit validum Tritonia risum

Haud conspectandum ac animus stupefecit, at illi

Jam malis sine mente quidem risere alienis

Carnis frusta et cruda et sanguinolenta vorantes.

Interea lacrimis implentur lumina, fletum

Sensit at ipse animus.

Opinor et Sardonium risum accipiendum, quem Homerus Iliados H tribuit Ajaci singulare certamen ineunti :

Τοῖος ἄρ᾿ Αἴας ὦρτο πελώριος, ἕρκος Ἀχαιῶν,

Μειδιόων βλοσυροῖσι προσώπασιν,

id est

Sic ingens Ajax surgebat, murus Achivum,

Terribili ridens vultu.

In vetustissimis quibusdam in Hesiodum commentariis epigramma reperi, quo proverbium de risu Sardonio non ineleganter explicatur, id est hujusmodi :

Σαρδώ τις νῆσος Ἰβηροτρόφος,

Ἐν ᾗ βοτάνη φθαρτικὴ γῆς ἐκτρέχει

Σελινοειδὴς Σαρδάνη κεκλημένη.

Βεβρωμένη δὲ τοῖς ἀπείροις αὐτίκα

Σπασμούς τε ποιεῖ καὶ γελώτων ἐμφάσεις,

Καὶ πότμος εὐθὺς καὶ γελάσιμος μόρος.

Ἄλλοι δέ φασι σαρδανοὺς τοὺς βαρβάρους

Γηρῶντας αὐτῶν τοὺς γενάρχους ἐσχάτους

Ἄγειν λαβόντας εἰς ἀπόκρημνον τόπον,

Κτείνειν τε τούτους ἔν τε ῥοπάλοις καὶ λίθοις.

Ἔπειτα ῥίπτειν ἐκ πετρῶν τοὺς ἀθλίους

Γελῶντας εἰκῇ παιδιαῖς πατροκτόνοις.

Ἄλλοις δὲ τοὺς θνῄσκοντας ἀρέσκει πλέον

Γελᾶν ὁρῶντας τεκνικὰς παροινίας

Καὶ τὰς κυκλόστρας καὶ στροφὰς τῶν πραγμάτων.

Id quoque nos nostro more propter imperitiores Latinum ex tempore fecimus hoc modo :

Quaedam insula est vocata Sardo Hiberiae,

In qua herba perniciosa surgit e solo,

Cui Sardanae nomen, apiastri praeferens

Figuram, at ea comesa ab imprudentibus

Mox ora contrahit atque risus exhibet

Speciem, deinde protinus mors occupat

Imitata risum. Caeterum sunt qui ferant

Gentem esse quandam Sardanorum barbaram,

Aetate qui fessos parentes in loca

Praerupta raptos deferant atque ibi neci

Saxisque fustibusque dent, miserrimos

Ex arduis subinde praecipitent petris.

At inter istaec impiis rident jocis

Luduntque temere parricidis lusibus.

Aliis magis probatur haec sententia,

Ridere eos, qui sic necantur, quippe qui

Spectent suorum pignorum vesaniam

Citasque rerum et aestuarias vices.

Pausanias in Phocaicis tradit Sardoam insulam serpentes gignere innoxios. Praeterea eam a venenis herbarum prorsus immunem esse, nisi quod unam alit exitialem apii specie, quae juxta fontes quidem proveniat, non inficiat tamen fontium aquas ; eam qui ederint, ait ridentes emori. Atque hinc Homerum et post Homerum alios adagium induxisse, ut dicerent eos ridere risum Sardonium, qui risum riderent τὸν ἐπὶ οὐδενὶ ὑγιῆ, hoc est omnino insanum. Itaque non absurde videtur accipi posse risus Sardonius pro risu demente, quoties instantibus malis insane ridetur. Siquidem legimus C. Gracchum in ambiendo magistratu repulsum adversus inimicos insolentius ridentes inclamasse eos Sardonium ridere risum ignaros, quam magnis tenebris ex suis actibus circumfunderentur. Hoc in Gracchorum vita Plutarchus. Idem in commentario De superstitione : Ἐνταῦθα τοίνυν σκόπει τὸν ἄθεον, γελῶντα μὲν μανικὸν καὶ Σαρδώνιον γέλωτα , id est Hic itaque considera eum, qui nullos credit esse deos, insanum quidem et Sardonium ridentem risum. Interpres quispiam Hesiodi risum sardonium interpretatur risum πλατύν, id est amplum, ubi quis ore vehementer diducto ridet, quem eundem opinor γέλωτα συγκρούσιον appellant, id est risum concutientem. Cui quidem interpretamento suffragatur ipsius etymologia vocabuli, quam paulo superius ostendimus ἀπο τοῦ σεσηρέναι τοὺς ὀδόντας. Postremo non omnino videbitur absurde Sardonius risus accommodari posse ad risum luctuosum ac tristem, cujusmodi tribuit Homerus Iliados Ζ Andromachae, tanquam is indicium fuerit animi mortem Hectoris praesagientis :

Ἡ δ᾿ ἄρα μιν κηώδεϊ δέξατο κόλπῳ

Δακρυόεν γελάσασα,

id est

Illa sinu accepit spiranti flebile ridens.

Eudemus in collectaneis Dictionum rhetoricarum ait placere nonnullis, ut de risu contumelioso accipiatur, ubi quis despectim contemptimque ridet, de quo proverbium etiam fertur Ἀφ᾿ ὕψους καταγελᾷς μου, id est E sublimi me derides. Addit idem lapidis esse genus, qui risus Sardonius appelletur. Suidas scribit hinc etiam verbum effictum, ut σαρδάζειν dicantur, qui Sardonium rideant risum.

Sed jandudum libet a risu Sardonio discedere idque faciemus, si prius illud addiderimus, epithetum hoc Sardonium variis formis inveniri apud auctores. Apud Lucianum et Ciceronem Σαρδώνιον legimus, apud Homerum Σαρδάνιον apud Vergilium Sardoum, apud Lycophronis enarratorem Σάρδιον γέλωτα, apud Plutarchum Σαρδιανός : Εἴ τίς ἐστι τῆς ψυχῆς Σαρδιανὸς γέλως, id est Si quis est animi Sardanius risus. Stephanus indicavit dici Σαρδωνικόν et Σαρδιανικόν. Tametsi non omnia ab eadem voce manant. Nam a sardo sive Sardon insula, cui quondam nomen fuerat Ichnusae, deducitur Sardonius Sardous et Sardonicus. A Sardos Illyriae civitate proficiscitur Σαρδηνοί, unde sicuti reor mutato η in α, Σαρδάνιοι. A Sardis Lydiae oppido Sardanios et Sardianicus. Ex his succurrit conjectura in epigrammate Graeco, quod modo citavimus, non legendum fortassis Ἰβηροτρόφος sed Ἰλλυροτρόφος. Usurpavit adagium Salvianus lib. VII : Sardonicis quodammodo herbis omnem Romanorum populum putes saturatum : moritur et ridet.

Index Adagiorum