III. 4. Cum licet fugere, ne quaere litem. xcviii

Ἐξὸν φύγειν μὴ ζήτει δίκην, id est Cum fugiendi potestas est, ne quaere litem. Ab Alcibiadis apophthegmate natum. Is eum e Sicilia citaretur ab Atheniensibus, ut criminibus responderet, abdidit sese negans litigandum esse, si quo modo liceret effugeret. Subjicientibus aliis : Non igitur confidis patriae de te judicaturae ? Immo, inquit, ne matri quidem crediderim. Metuerem enim, ne fors imprudens albi calculi loco nigrum immitteret. Alcibiadis sententiae subscribet, quisquis litium expertus est. Graecis unico verbo dicuntur φυγοδικεῖν qui litem detrectant.

Index Adagiorum