III. 4. Si caseum haberem, non desiderarem obsonium. lxxxix

Εἰ τύρον εἶχον, οὐκ ἂν ἐδεόμην ὄψου, id est Si caseum haberem, non egerem opsonio. Dicendum, ubi quis minimis vilissimisque contentus est. Refertur apud Plutarchum in Laconicis : cum Lacon quispiam cauponi dedisset parandum obsonium atque is peteret caseum et oleum, quibus illud condiret, Non opus, inquit Lacon, fuisset mihi obsonio, si caseum habuissem. Si quis pro caseo malit hoc loco butyrum, cum eo non pugnabo ; videtur enim butyrum magis congruere oleo, etiamsi apud Italos etiam siccissimus caseus condimentum est.

Index Adagiorum