III. 4. Pro eleganti medico malus poeta. lxxxv

Ἀντὶ χαρίεντος ἰατροῦ κακὸς ποιητὴς καλεῖσθαι ἐπιθυμεῖς, id est Pro venusto medico malus poeta dici cupis. In eum dici solitum, qui non contentus artis suae professione, in qua locum mediocrem obtinebat, pergit aliena profiteri, in quibus non perinde sit exercitatus nec parem proinde gloriam reportaturus. Periander quispiam non incelebri fama medicus et ejus artis vel cum primis doctus ad poetices studium deflexit et ineptos quosdam versiculos scribere coepit. Hinc vulgaris jocus increbuit. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis tribuit hoc dictum Archidamo Agesilai filio.

Index Adagiorum