III. 4Surdaster cum surdastro litigabat.lxxxiii
Δυσκώφῳ δύσκωφος ἐκρίνετο, id est Surdaster cum surdastro litigabat ; judex autem erat utroque surdior. Cum res agitur inter undequaque ridiculos ac stultos. Extat in hanc sententiam epigramma Graecum Nicarchi :
[Anth. Graec., XI, 251] Id Thomas Morus olim adulescens scite vertit hunc in modum :Δυσκώφος δύσκωφῳ ἐκρίνετο, καὶ πολὺ μᾶλλον
Ἦν ὁ κριτὴς τούτων τῶν δύο κωφότερος.
Ὧν ὁ μὲν ἀντέλεγεν τὸ ἐνοίκιον αὐτὸν ὀφείλειν
Μηνῶν πένθ᾿, ὁ δ᾿ ἔφη νυκτὸς ἀληλεκέναι.
Ἐμβλέψας δ᾿ αὐτοῖς ὁ κριτὴς λέγει· Ἐς τί μάχεσθε;
Μήτηρ ἔσθ᾿ ὑμῖν; ἀμφότεροι τρέφετε.
[Lat. Epigr.]Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor,
Ipse tamen judex surdus utroque magis.
Pro aedibus hic petit aes quinto jam mense peracto ;
Ille refert : Tota nocte mihi acta mola est.
Aspicit hos judex et : Quid contenditis, inquit,
An non utrique est mater ? utrique alite.