III. 4. Magnus versator in re pusilla. lxxxii

Μέγας κυληκτὴς ἐν μικρῷ γε πράγματι, id est

Versator ingens in negotio levi.

Nam addita conjunctiuncula constabit versus. Quadrat in eos, qui arte parum honesta sibi divitias parant. Natum ab Eudamidae apophthegmate. Is erat Archidami filius, frater Agidis. Cum musicus quidam feliciter videretur cecinisse, quispiam ex iis, qui aderant, rogabat Eudamidam, quid de eo sentiret  ; respondit :

Μέγας κηληκτὰς ἐν μικρῷ γε πράγματι,

id est

Magnus definitor in re parva, quod existimaret operosam esse scientiam, sed nihil adferentem utilitatis. Recensetur a paroemiographis. Refertur et a Plutarcho in Laconicis, nisi quod illic legitur κηληκτής, quod oratorum sit delinire ac movere affectus. Huic non dissimile est, quod Musonius ait apud Aulum Gellium, libro quinto, capite primo, in eos, qui modulatu vocum ac lenociniis verborum excitant inanem applausum auditorum : Scito, inquit, illic non philosophum loqui, sed tibicinem canere.

Index Adagiorum