III. 4. Sedecim pedibus superavit. lxxiii

Haudquaquam alienum est a proverbiali figura, quod in Pericle scripsit Aristides, nempe Periclem oratorem reliquos in dicendo sedecim praeterisse pedibus. Λέγων, inquit, ὡς ἑκκαίδεκα μὲν ποδῶν ᾕρει τοὺς ῥήτορας ἐν τοῖς λόγοις, μόνου δὲ πειθώ τις ἐπεκάθιζεν ἐν τοῖς χείλεσι, πάντα δὲ εἶναι φλυαρίαν πρὸς ἐκεῖνον, id est Dicens illum sedecim pedibus vicisse rhetores dicendo atque in unius illius labiis insedisse suadelam quandam, caetera vero omnia nugas prae hoc fuisse. Itaque sedecim pedibus pro maximo intervallo dixit. Sumpta metaphora a stadiis cursorum. Locus autem hic de Pericle est apud Eupolin comicum in comoedia, cui titulus Δῆμοι :

Κράτιστος οὗτος ἐγένετ᾿ ἀνθρώπων λέγειν,

Ὁπότε παρέλθοι, ὥσπερ οἱ ἀγαθοὶ δρομεῖς

Ἑκκαίδεκα ποδῶν ᾗρε λέγων τοὺς ῥήτορας

Ταχὺς λέγειν μέν, πρὸς δὴ αὐτοῦ τῷ τάχει

Πειθώ τις ἐπεκάθιζεν ἐν τοῖς χείλεσιν,

id est

Hic inter homines plurimum unus polluit

Dicendo, quoties praeteribat, uti bonus

Agilisque cursor sedecim spacio pedum

Linquebat a se caeteros jam rhetores.

Sermone celer erat, celeritati aderat huic

Suadela quaedam illius insidens labris.

Hos versus et Aristophanes adducit in Acharnensibus ex Demis Eupolis adjunctis his duobus :

Οὕτως ἐκήλει, καὶ μόνος τῶν ῥητόρων

Τὸ κέντρον ἐγκατέλιπε τοῖς ἀκρωμένοις,

id est

Adeo movebat atque solus rhetorum

Aculeum in animis liquit audientium.

M. Tullius in Bruto : Quam deam, inquit, in Periclis labris scripsit Eupolis sessitavisse. Hujus immodicam eloquentiam idem taxavit in eadem comoedia :

Ἐντεῦθεν ὀργῇ Περικλέης οὑλύμπιος

Ἤστραπτ᾿, ἐβρόντα, ξυνεκύκα τὴν Ἑλλάδα,

id est

Pericles at indignatus hinc Olympius

Tonat ; coruscat, miscet omnem Graeciam.

Porro quod ad suadelam attinet, id imitatus Ennius apud Ciceronem in Catone majore M. Cethegum suadae medullam dixit. Ab hujus proverbii forma non discrepat illud Aristophanis ἐκ τῶν Νεφελῶν  :

Τῶν Ἑλλήνων εἶναί με λέγειν ἑκατὸν σταδίοισιν ἄριστον,

id est

Ut Graiorum dicar gentem stadiis praecedere centum.

Lepidius etiam erit, si pro pedibus parasangas dixeris.

Index Adagiorum