III. 4. Nefasti dies. lxiv

Ἀποφράδες ἡμέραι, id est Nefasti dies, olim vocabantur inauspicati et quibus publica non licebat agere. Unde receptum, ut homines invisos ac detestandos ἀποφράδας appellarent. Testis Lucianus in hujus vocis calumniatorem. Apud Atticos hujusmodi dies erant septem, quibus inferiae peragebantur manibus, eoque habebantur inauspicati. Ad haec veterum superstitio sibi persuasit et lunae certos dies sinistri auspicii esse, veluti lunae senescentis quartam, quintam et secundam, quos et ἀπεικάδας appellabant. Rursus dies, in quibus rei capitis damnabantur, ἀποφράδας veluti funestos. Postremo dies insigni quapiam calamitate funesti ἀποφράδες dicti sunt. Horatius :

Ille et nefasto te posuit die.

Horum dierum meminit Plato libro De legibus septimo negans illos esse καθαρούς, id est puros, sed ἀποφράδας appellat ut funestos et sepeliendis mortuis sacros. Ea vox deinde translata est ad homines exsecrandos et abominandae malitiae, teste versiculo :

Ἄνθρωπος ἀποφρὰς καὶ βλέπων ἀπιστίαν,

id est

Homo nefastus et ore perfidum tuens.

Eadem est autem Graecae vocis etymologia quae Latinae, παρὰ τὸ φράζω. Hujusmodi ferme Suidas, Hesychius et Etymologicus. Quin et homines detestandos sacros dicimus, ut Horatius : Sacer intestabilis esto. Virgilius etiam ad animi rem transtulit : Auri sacra fames.

Index Adagiorum