III. 4. Hostis non hostis. lxiii

Ἀπόλεμος πολέμιος, id est Citra bellum hostis, dicitur, qui nulla lacessitus injuria tamen quae sunt hostium facit aut qui pacis obtextu facit hostilia. Conveniet etiam in illos, qui prius quam expostulaverint de injuria cum amico, jam laedunt inimice.

Index Adagiorum