III. 4. Omnem facultatem indutus est. lxii

Ἅπασαν τὴν οὐσίαν ἠμφίασται, id est Universam substantiam indutus est. De paupere, qui praeter vestitum nihil praeterea rerum possidet, alioquin ἀνέστιος καὶ ἀνόλβιος. Quod quidem et hodie vulgato joco dicunt ad hunc modum : Cum subsilio, facultates omneis meae commoventur. Notum illud Biantis philosophi dictum : Omnia mea mecum porto. Plautus in Rudentibus : Hoc, quod induta sum, summae opes.

Index Adagiorum