I. 3. Davus sum, non Oedipus. xxxvi

Oedipi ingenium scite proponendis simul et dissolvendis aenigmatum scyrpis nobilitatum est propter dissoluta sphingis problemata, adeo ut in proverbium abierit ejus nominis appellatio. Velut apud Terentius in Andria servus dissimulans intelligere quod herus dixerat, Davus, inquit, sum, non Oedipus. Id quod commutato nomine potest ad quemlibet accommodari : Paulus sum, non Oedipus, Antonius sum, non Oedipus. Quin ipsa per se figura proverbialis est potestque ad eundem modum fingi ex quavis vel persona vel re vulgo nobilatata ut Qui possim haec omnia meminisse ? Petrus sum, non Lucullus. Qui possim tantis sufficere laboribus ? Nicolaus sum, non Hercules. Qui potero rem tam duram persuadere ? Ricardus sum, non Cicero. Sed Terentiano dicto simile est illud Euripidis in Hippolyto coronam gestante :

Οὐ μάντις εἰμὶ τἀφανῆ γνῶμαι σαφῶς,

id est Non sum divinus

Non sum augur, abdita scire uti queam palam.

Itidem in Hecuba :

Οὔτοι πέφυκα μάντις, ὥστε μὴ κλύων

Ἐξιστορῆσαι σῶν ὁδὸν βουλευμάτων,

id est

Divinus haud sum nec, nisi audiero, queam

Viam tuorum nosse cogitatuum.

Ergo torqueri poterit in eos, qui de industria loquuntur obscurius et αἰνιγματικῶς aut in hos, qui vel ob imperitiam vel superstitiosam incognitarum vocum affectationem stilum obscurant ac vate magis egent quam lectore. Cujusmodi fuisse Heraclitum tum Plato locis aliquot tum Aristoteles Rhetoricae artis libro tertio testatur additque eam hominis obscuritatem ex ancipiti verborum compositione fuisse profectam, cum incertum esset utro verbum aliquod esset referendum ad superiorane an ad sequentia. Proinde ad hujus intelligendos libros Socrates Delio quopiam natatore opus esse dixit. Ad quod alludens Martialis ita jocatur in Sextum obscuritatis affectatorem :

Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris

Judice te major Cinna Marone fuit.

Eundem Heraclitum cum suo vitio Joviniano divus opprobrat Hieronymus. Quanquam Laertius scribit eum philosophum, si quando libeat, oratione luculentissima uti, ut appareat ex industria affectatam obscuritatem, adeo ut discipulis etiam solitus sit praecipere σκότισον, id est obscura.

Index Adagiorum