III. 4. Antiopae luctus. lix

Ἀντιόπης θρῆνος, id est Antiopae luctus. Dici consuevit, ubi quis immerens calamitatibus affligitur, deinde malis eximitur. Natum adagium ab Antiopae fabula, quae Nyctei filia fuisse narratur. Ea cum esset a cive quodam vitiata, pater gravius irascens ad fratrem Lycum mittit, ut de ea supplicium sumeret ; at ille, quod uterum ferre videret, misertus pepercerat. Itaque peperit Zethum et Amphionem, quos ille in montem abjecit. Erat autem huic uxor nomine Dirce, quae, simul atque sensit virum suum Lycum Antiopae captum amore, puellam in montem abductam tauri cervicibus alligat, suspensis a cornibus taedis ardentibus, parans illam hoc exitii genere conficere. Verum ad vociferationem Antiopae concursum est cum a vicinis rusticis tum ab Amphione Zethoque, qui matrem agnitam : eripiunt et a Dirce poenas sumunt.

Index Adagiorum