III. 4Amens longus.lviii
Ἄνους ὁ μακρός, id est Amens qui longus, hoc est, quod vulgo dictitant, praelongis mentem deesse, pusillis nimium adesse animorum. Sumptum videtur ex Sophocle, apud quem hi versus sunt in Ajace Flagellifero ;
, [Ai.] id estΟὐ γὰρ οἱ πλατεῖς
Οὐδ᾿ εὐρύνωτοι φῶτες ἀσφαλέστατοι,
Ἀλλ᾿ οἱ φρονοῦντες εὖ
Videtur in eadem ferme sententia fuisse Homerus Tydeum fingens corpore pusillo, caeterum strenuum. Sic enim ait Iliados Ε :Non enim his,
Qui porriguntur mole vasta corporis
Latoque tergo, niti oportet maxime,
Verum mage illis, qui valent prudentia.
[Il., V, *] id estΤυδεύς τοι μικρὸς μὲν ἔην δέμας, ἀλλὰ μαχητής,
Idem habetur in obscoeno carmine :Strenuus in pugna Tydeus, sed corpore parvus.
[Priap., 30] Et apud Statium :Utilior Tydeus, qui, si quid credis Homero,
Ingenio pugnax, corpore parvus erat.
[Theb., I, *]Major in exiguo regnabat corpore virtus.