III. 4. Per parietem loqui. liv

Διὰ τοῦ τοίχου λαλεῖν, id est Per parietem loqui, dicitur, qui ridicule quid facit, sive quod obstante pariete neuter alterum audit sive quod ad eum modum colloquuntur amantes, ut testatur Ovidius de Pyramo et Thysbe.

Index Adagiorum