III. 4. Imperitus Anaxyride indutus omnibus id ostentat. lii

Ἀμαθὴς ἀναξυρίδα περιθέμενος πᾶσι ταύτην ἐδείκνυ, id est Imperitus subligaculum sive bracas indutus passim eas ostendit. In eum congruit, qui propter insolentiam etiam ineptissimis rebus effertur. Nam rerum imperitis, quicquid peregrinum ac novum est, videtur elegans. Eruditi quidam putant anaxyridem Graecis dici, quas Latini vocant bracas sive feminalia, quae tegebant mediam corporis partem una cum feminibus. Bracae igitur barbaricae vestis genus erat, sed praecipue Gallorum quorundam. Unde et Gallia Bracata dicta est. Anaxyridem vero et Persis in usu fuisse declarat Strabo. Vidimus et Venetiae patricios juvenes, si quando peregrinantur, gaudere Gallicis subuculis absque veste superiore, quod idem domi non faciunt. Quadrabit et in eos, qui sibi videntur aliquid, quod Gallice loquantur inter Germanos, aut qui vocibus obsoletis, obscuris aut peregrinis venditant sese. Subolet hoc ab Apostolio additum ex hujus aetatis adagiis.

Index Adagiorum