III. 4. Becceselenus. li

Βεκκεσέληνος proverbio dicebatur stupidus ac delirus, sideratus aut admodum senex. Beccus Phrygum antiquissima lingua panem significat auctore Herodoto lib. II, σελήνη lunam. Unde Arcades, qui volunt mortalium omnium antiquissimi videri, προσέλενοι dicuntur, tanquam antiquiores ipsa luna. Quod notans Apollonius lib. Argonauticôn quarto :

Ἀρκάδες, οἳ καὶ πρόσθε σεληναίης ὑδέονται.

Psammitichus autem rex hoc argumento deprehendit Phrygios omnium antiquissimos fuisse, quod pueri, qui nullam vocem hominis audierant, beccum sonarent. Suidas hoc loco jocans negat mirum videri debere, si caprarum vocem imitati sunt, qui fuerunt a capra nutriti. Nam id asserit Herodotus. Utitur Plutarchus libro primo De vitis philosophorum : Καὶ γὰρ Πλάτων ὁ μεγαλόφωνος εἰπών, Ὁ θεὸς ἔπλασε τὸν κόσμον πρὸς ἑαυτοῦ ὑπόδειγμα, ὄζει λήρου βεκκεσελήνου, κατά γε τοὺς τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας ποιητάς, id est Etenim Plato vocalis cum ait deus condidit mundum ad suam ipsius imaginem, olet delirationem becceselenam, quemadmodum loquuntur veteris comoediae scriptores. Sumptum est proverbium ex Aristophanis Nebulis :

Καὶ πῶς, ὦ μῶρε σὺ καὶ Κρονίων ὄζων καὶ βεκκεσέληνε,

id est

Et quo pacto, stolide tu et Saturnia olens et becceselene.

Quo loco complura super hac dictione referuntur ab interprete, si quis forte requirit. Ego quod ad adagii explanationem judicavi fore satis attigi.

Index Adagiorum