III. 4. Omissa hypera pedem insequeris. l

Ἀφεὶς τὴν ὑπέραν τὸν πόδα διώκει, id est Omissa hypera pedem sectatur. Convenit, ubi quis omissis his, quae magis ad rem attinebant, levicula quaepiam curat. Hyperae nautici funes sunt, quibus antennarum cornua traducuntur. Pedem autem vocant imam clavi partem. Verum hyperarum maximus usus in navigando. Suidas adagium citat ex Hyperide, item qui scripsit scholia in Demosthenem, ex libro Περὶ ταρίχους primo.

Index Adagiorum