III. 4Res indicabit.xlix
Αὐτὸ δείξει, subaudi ἔργον, id est Res ipsa indicabit. cum significamus experimento exituque perspici sermonis veritatem. Utitur Plato in Theaeteto. Nam illic Socrates exhortans ad inquisitionem rei : Ὁ τὸν ποταμὸν καθηγούμενος, ὦ Θεαίτετε, ἔφη ἄρα· δείξει αὐτό· καὶ τοῦτο ἐὰν ἰόντες ἐρευνῶμεν, τάχ᾿ ἂν ἐμπόδιον γενόμενον αὐτὸ φήνειε τὸ ζητούμενον, μένουσι δὲ δῆλον οὐδέν, [Theaet.] id est Qui aliis per flumen iturus dux erat, o Theaetete, dicebat : ipsa indicabit ; et hoc, si pergamus inquirere, fortassis apparebit, quid nobis obstet ; at si maneamus, nihil erit perspicuum. Natum videtur a casu. Quidam ingressurus fluvium, ut aliis secuturis dux esset, percontantibus illis, num esset aqua profunda, respondit : Αὐτὸ δείξει, id est ipsa indicabit. Marsilius enim sic vertit, quasi subaudiendum esset ὕδωρ in Platone, cum illic praecedat ποταμός. Suidas putat subaudiendum ἔργον, id est ipsa res. [Lex.] Usus est Aristophanes in Lysistrata : Τοὖργον τάχ᾿ αὐτὸ δείξει, [Lys.] id est Res ipsa mox probabit. Pindarus in Nemeis : Ἐν δὲ πείρᾳ τέλος διαφαίνεται, [Nem.] id est In experimento vero tandem apparet, quibus sit aliquis praestantior. Huic finitimum : Τὸ πρᾶγμα λέγει, id est Res ipsa loquitur, apud Lucianum in Toxaride. [Tox.] Item illud Aristophanicum in Vespis :
[Vesp.] id estΤὸ πρᾶγμα φανερόν ἐστιν, αὐτὸ γὰρ βοᾷ,
Id imitatus M. Tullius in oratione quadam dixit totam hominis effigiem malitiam quandam clamitare.Res est palam, quando ipsa per se clamitat.