III. 4. Hoc calciamentum consuit Histiaeus,. xlii

Aristagoras induit

Τοῦτο ὑπόδημα ἔρραψε μὲν Ἱστιαῖος, ὑπεδύσατο δὲ Ἀρισταγόρας

. Id est Hoc calciamentum Histiaeus quidem consuit, caeterum Aristagoras induit. Diogenianus admonet dici solitum in eos, qui callide sua malefacta in alios rejiciunt. Adagium natum est ex hujusmodi historia : Histiaeus quispiam patria Samius, Dario amicus, ab eodem in Persidem missus est. Illic diutius commoranti incessit patriae revisendae desiderium. Verum cum a rege commeatum impetrare non posset, scribit ad Aristagoram ex fratre nepotem, ut Iones ad defectionem sollicitaret, videlicet ut hac occasione dimitteretur. Excogitavit autem novum literarum transmittendarum genus, cujus meminit et Aulus Gellius Noctium Atticarum libro decimoseptimo, capite nono. Servo cuidam spectatae fidei diu oculos aegros habenti capillum ex omni capite tanqua medendi caussa deradit caputque ejus leve literarum formis compingit. His literis, quae voluerat, scripsit. Hominem postea, quoad capillus adulesceret, domi continet. Renatis pilis ad Aristagoram mittit. Et cum ad eum veneris, inquit, mandasse me dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat. Servus, ut imperatum erat, ad Aristagoram venit, mandatum domini adfert. Is non esse frustra ratus capite deraso literas legit ac mente Histiaei cognita totam ferme Ioniam ad defectionem traxit. Darius, posteaquam haec cognovisset, descivisse Iones, Histiaeum in consilium adhibet, quem potissimum in Asiam mittere oporteat ad res componendas. Is persuadet, ut sese mittat utpote idoneum ad sarciendam defectionem Ionum. Itaque posteaquam in Asiam devenisset jamque in suspicionem venisset Sardium praefecto, tanquam auctor hujus motus fuisset, hoc audivit ab eodem : Οὕτω τοι, Ἱστιαῖε, ἔχει κατὰ ταῦτα τὰ πρήγματα· τοῦτο τὸ ὑπόδημα ἔρραψας μὲν σύ, ὑπεδύσατο δὲ ὁ Ἀρισταγόρης. Id est Sic hae res habent, Histiaee : Tu quidem calceum hunc consuisti, caeterum Aristagoras induit. Meminit et Herodotus quinto et sexto libro in hunc modum efferens quemadmodum retuli. Significabat autem ejus consilii primum fontem et auctorem fuisse Histiaeum, administratorem Aristagoram. Ea vox deinde, ut fit, vulgo cognita commenti novitate in populi fabulam abiit. Videtur magis convenire, quoties in astutis et improbis consiliis alteri alter auxilio est mutuaque opera sese juvant. Nam dare consilium est tanquam calceum consuere, uti consilio et exsequi est velut induere calciamentum.

Index Adagiorum